Hľadaný výraz: 1Kor 4,9-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. 11 Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12 et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, 13 blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.

1

mail   print   facebook   twitter